Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

11 Quid ergo? inquit, si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio,vacatio later MSS.; vagatio BA. non petes illas? Quidni petam? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? Hoc unum, bene eligi. Nam cumcum omitted in A and supplied by a late hand in B. Buecheler suggests nam vestem qualem decet cum. sumo. vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
12 Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundummundum later MSS.; mundus BA. et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
13 Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme