Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

1 Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.refert a later MS. and Madvig; perfert BA. Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quiaquia later MSS.; quae BA. ex illa est.
2 Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securossecuros later MSS.; servitus BA. servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunamfortunam Buecheler; fortuna BA. aut quis se prudens ob aliena miratur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme