Book 14
14
In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.restituantur Buecheler, who thought it the reading of BA, which is more probably restituant, according to Hense. Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiamin hanc frequentiam later MSS.; in hac frequentia BA. loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.tulit added by Buecheler.
15
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciatsciat later MSS.; sciant BA. nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.