Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

7 Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.
8 Exilia, tormenta morbi,morbi BA; morbos later MSS. bella, naufragia meditare.meditare later MSS.; meditari BA. Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere,abigere Matthiae; abicere BA. potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.
9 Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt? Cypron quotiens vastavit haec clades? Quotiens in se Paphus corruit? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus?
9 Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
10 Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimolatissimo Buecheler; altissimo BA. monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quoquo later MSS.; qua BA. appareat illas saltim fuisse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme