Book 14
37
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.
38
Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens ita tutelaita tutela Buecheler; in tutela or in tutelam MSS. omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses?
38
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.redegit Buecheler and a late MS.; redacti BA. Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.
39
Licet itaque nunc conetur reparareconetur reparare Buecheler and Gloeckner; concurrere parare BA. quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellenspellem a late MS.; pelleris BA. vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
39
Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.