Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

31 Anacharsis, inquit, invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur. Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluntmalunt MSS.; mavult several editors. videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiamsapientiam Buecheler; sapientem BA. invenire desîmus.
32 Democritus, inquit, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur. Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.
33 Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides inin added by Schweighaeuser. hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmusvidemus Erasmus; vidimus BA. aut peritius atque exercitatius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme