Book 14
4
Primum itaque, si videtursi videtur Haase; si ut videtur MSS. tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et adfectatio. Haec eo tendit,eo tendit Cornelissen; ostendit B. quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim nomine fatetur quid amet.quid amet Madvig; quidam et B.
5
Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.
6
Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur.venitur Hense; itur MSS. W. Schultz argues that § 7 (sapientia Dossenni lege) has by some error been transferred from its proper position after quo illa pervenit in § 4 to its present place, where it disturbs the sequence of the thought.