Book 14
12
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactasliquefactas later MSS.; liquefacta B. fudisset; istaista Pincianus; ipsa B. tales inveniunt, quales colunt.
13
Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.
13
Sapiens facilis victu fuit, quidni? Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.
14
Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cumcum added by Bachrens. hac obiurgatione sui: quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui! qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit?