Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 14

8 Quid ais? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quidquid later MSS.; quidquid B. aliud erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inmincntia inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.ante architectos ista Hense; antea architektos fuit. antetacteres. ista B.
9 Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum. Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.
10 Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
10 In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat.
11 Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus. Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme