Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

4 Non his tollunt adfectus, sed temperant. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior? Quid, si miretur velocitatem suam LadasLadas Lipsius; laudans VPb. ad claudos debilesque respiciens? Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas. Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid, si sanum voces leviter febricitantem? Non est bona valitudo mediocritas morbi.
5 Sic, inquit, sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor. Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
6 Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des,des later MSS.; sed Pb; sit corr. from sed V. cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme