Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

44 Parmenides ait ex his, quae videntur, nihil esse uno exceptouno excepto inserted by Kalbfleisch; nihil esse universo Vb. universo. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et EretriciEretrici Lipsius; cretici Vb. et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
45 Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est supervacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum; hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.
46 Quid ergo nos sumus? Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale.
← Previous 50 / 50

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme