Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

1 Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.
2 Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans. Qui constans est, inperturbatus est. Qui inperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est; ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est.
3 Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio. Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia. Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi. Et cetera in hunc modum sectae suae respondentia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme