Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

28 Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat; mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat. Accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.alto Gruter; alio VP; aliquo b. Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihilBefore nihil later MSS. give quae soli philosophiae conpetit; om. by the better MSS. autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit.
29 Singulas lubetlubet Muretus; habet VPb. circumire virtutes. Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit. Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio. Ure, inquit, caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam. Numquid liberalia studia hos animos facere possunt? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme