Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

3 Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio? Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat?
4 QuaeriturAfter frenat MSS. give ad geometriam transeamus et ad musicen; nihil apud illas invenies, quod vetet timere, vetet cupere. Quisquis ignorat, alia frustra scit, leaving an impossible syntax before utrum. Videndum utrum later MSS. Quaeritur would be a reasonable conjecture. utrum doceant isti virtutem an non; si non docent, ne tradunt quidem. Si docent, philosophi sunt. Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint? Aspice, quam dissimilia inter se omnium studia sint; atqui similitudo esset idem docentium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme