Book 11_13
41
Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet,laudet later MSS.; laudes VPb. divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse? Hanc satius est suadereAfter suadere Hense added re. et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. Vale.
1
De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera.
2
Quare liberalia studia dicta sint, vides; quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit. Hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum. Cetera pusilla et puerilia sunt; an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse.
2
Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum facerent; ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.