Book 11_13
39
paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem. Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat.Hense doubts the genuineness of non quod habeat. Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter, inquit, quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest.
40
Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum. Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.