Book 11_13
35
Posidonius sic interrogandum ait: quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona. Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimurnec ex se later MSS.; necesse VPb. ergo non sunt bona.
36
Hac, inquit, ratione ne commoda quidem ista erunt. Alia est commodorum condicio, alia bonorum; commodum est, quod plus usus habet quam molestiae. Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum, quod plus prodest, sed quod tantum prodest.
37
Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum; bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.
38
Bonum animum habere; unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: ex malis bonum non fit. Ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt. Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: