Book 11_13
28
Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt. Duas, inquit, significationes habet propositio vestra, unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus. Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.
29
Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea, inquit, conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione nene inserted by Fickert. commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt.
30
His quidam hoc respondent: Erratis, qui incommodaqui incommoda later MSS.; qui commoda Vb. divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur.