Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

21 Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.
22 Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autemdivitiae fiunt autem Gemoll; divitiae fiunt, fiunt autem MSS. ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum. Non est, inquit, verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis.
23 Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit. Quo quid fieri portcntuosius portentuosius potest? Quamquamquamquam Gruter; quam Vb. sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumpilis triumphis feruntur.
24 Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est.Hense would read vocabitur; honesta (so Gemoll) enim actio recta actio est. Quod nullius mortalium cogitatio recipit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme