Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

7 Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit. Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.
8 Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est.
8 Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias? Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enimsi imago vera sit; haec enim Madvig; si magni viri nec enim VPb. omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.competant later MSS.; conparavit or conpetat MSS.
9 Non vides, quam multorum vocibus chorus constet? Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae. Singulorum illic latent voces, omnium apparent.
10 De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea aensatoribus aeneatoribusaenatoribus Buecheler; aeneatoribus VPb; cantoribus Arg.b; a venatoribus later MSS. cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme