Book 11_13
14
Etiamnunc facere istucistuc Hense; is me or his me MSS. planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.
15
Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona. Falsum est, inquiunt, quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere.
16
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt. Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo? Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit? Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.