Book 11_13
10
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum?
11
Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit inpedimenta. Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.
12
Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita bonum non faciunt. Ergo non sunt bona. Adversus hoc sic respondent Peripatetici, ut quod primum proponimus, falsum esse dicant. Ab eo, inquiunt, quod est bonum, non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi. Nihil tamen horum facit musicum.
13
Hic respondebimus: Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet.