Book 11_13
4
Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velimvelim V2; nolim V1Pb, etc. videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
5
Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis:
6
late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat.