Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

15 Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
16 Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura. An unoan uno later MSS.; annuo VPb. tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
17 Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis depositumdepositum Gronovius; dispositum VPb.: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme