Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

34 Quid ergo? inquit, non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat? Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatorisalioqui gubernator ille non est. gubernatoris Buecheler; alioquin gubernatis V; alioqui bnatoris P. artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
35 Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.
36 Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat. Commune bonum est sapientisest sapientis added by Hense.: est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur,noceatur Schweighaeuser; noceat MSS. cuius ministerium aliisaliis later MSS.; abiis VP; abhis b. promissum tempestate inpeditur;
37 sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae. Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme