Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 11_13

21 Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est: aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illoillo later MSS.; illa VPb. melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet?
22 Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium? Quod plena est.
23 Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme