Book 11_13
18
Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum quiiudicat eum qui Koch, on the authority of MSS. cited by Fickert; iudicat cum MSS. virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est.
19
Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod quemadmodum fieri possit, non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est.
19
Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli.
20
Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet.