Book 10
20
Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum, non quia expedit, sed quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet.
21
Itaque, ut dixi, maiori tuo quam alterius bono gratus es. Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit. Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget; nemo si ingratus est, miser erit. Non differo illum, statim miser est.
22
Itaque ingrati esse vitemus, non aliena causa, sed nostra. Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat. Quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster dicere solebat: malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit. Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile; hoc habentibus pessimum est.