Book 10
17
Summa rei haec est: facilis erit in conmutando. Patietur plus inputari sibi. Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet. In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat enim, si quis beneficium accipit libentius quam reddit. Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
18
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
19
Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.
19
Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens; magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.