Book 10
8
Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet temporeaut alio quam debet tempore Buecheler; aut tempore MSS. aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.
9
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: ille illi gratiam rettulit. Referre est ultro, quod debeas, adferre. Non dicimus gratiam reddidit, reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non dicimus reposuit beneficium aut solvit; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.
10
Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.
10
Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.