Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

27 Dic ergo, quare sapiens non debeat ebrius fieri. Deformitatem rei et inportunitatem ostende rebus, non verbis. Quod facillimum est, proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderant modum, poenas esse. Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit; licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque. Sed si temptantur pedes, lingua non constat, quid est, quare illum existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium? Vale.
← Previous 27 / 27

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme