Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

24 Quae gloria est capere multum? Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
25 M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus suis imparem reddidit; haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat, quod ebrius fiebat, cum haec faceret; quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat!
26 Fere vinolentiam crudelitas sequitur; vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis. Ut querulos difficilesqueut querulos difficilesque Madvig; quem difficilesque VPb. faciunt diutini morbi et ad minimam rabidosrabidos Haupt; radios VPb; babidos Arg b. offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos. Nam eum saepe apud se non sint,sint later MSS.; sunt VPb. consuetudo insaniae durat etdurat et Wolters; durata, duracta, or durat ac MSS. vitia vino concepta etiam sine illo valent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme