Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

11 Quod est falsum. Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est. Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum. Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.
12 Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum. Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio CimbroTillio Cimbro Muretus; illi Cimbro V; illinc imbro P; illic imbro b. quam C Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. In hanc rem locutus est ipse: ego, inquit, quemquam feram, qui vinum ferre non possum?
13 Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus. Non semper confugiamus ad vetera.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme