Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

1 Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam. Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicereintrospicere Hense; prospicere VPb. possit; et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.
2 Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus cogitamus. Atqui consilium futuri ex praeterito venit.
3 Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit. Totus inter stratum lectionemque divisus est. Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum. Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme