Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

19 Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos. Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.
20 Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut persuadcam persuadeam, non ut inponam.
20 In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis positos. Nec victoriam sperant nec reditum. Ille locus illis sepulchrum futurus est.
21 Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices: quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum? O efficacem contionem! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! Sic, inquit, commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi. Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme