Book 10
17
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit; exsurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est.
18
Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis. Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat. Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit. Non timet, quod facit. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Qua tua te fortuna sinet.
19
Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio. Tradetur in id, quod invadendum est.