Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 10

9 Zenon noster hac collectione utitur: nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum. Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec moritura risum movere? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
10 Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant. Nihil, inquit, indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens. Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: indifferens nihil gloriosum est, concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.
11 Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertasPb and V1 omit sed paupertas. non summittit necnec later MSS.; sed VPb. incurvat. Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquamsed ille qui in exilium ivit tanquam Madvig; ut quam MSS. misisset. Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme