Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 1

10 Sed iam debeo epistulam includere. Sic, inquis, sine ullo ad me peculio veniet? Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam? Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est. Quidni nulla sit? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet.
11 Epicurus, inquis, dixit. Quid tibi cum alieno? Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. Vale.
← Previous 33 / 33

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme