Thesauros Literature Philosophy Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 1

5 Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et illam quoque in extrema tegulategula MSS., retained by Hense; regula, horizon-line, Summers; specula, summit, Madvig. stantem iudico habere suas voluptates. Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse.
6 Molestum est, inquis, mortem ante oculos habere. Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni. Non enim citamur ex censu. Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est.
6 Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus. Est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat; hic pertinet a natali ad diem extremum. Est alter, qui annos adulescentiae cludit.cludit C. Brakman; excludit MSS. Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit. Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur. Mensis artiore praecingitur circulo. Angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme