Thesauros Literature Philosophy De Clementia

De Clementia

De Clementia Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 2

6.3 Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in com- mune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ; adflictis vero et forte laborantibus multo libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet ; ubi enim opibus potius utetur aut viribus, quam ad restituenda, quae casus impulit ? Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem; ceterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet.
6.4 Misericordia vicina est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex ea. Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere; misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
7.1 " At quare non ignoscet ? " Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam : "Ei ignoscitur, qui puniri debuit ; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil praetermittit, quod debet ; itaque poenam, quam exigere debet, non donat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme