Thesauros Literature Philosophy De Clementia

De Clementia

De Clementia Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 1

15.6 Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur.
15.7 Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.
16.1 O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscumque pars imperii est.
16.2 In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
16.3 Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet ? Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ? Tribunum centurionemque da saevum : desertores faciet, quibus tamen ignoscitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme