Thesauros Literature Philosophy De Clementia

De Clementia

De Clementia Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 1

9.5 Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.
9.6 " Interpellavit tandem illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce L. Cinnae. Deprensus est; iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest.
9.7 " Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset : " Hoc," inquit, " primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames ; dabitur tibi loquendi liberum tempus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme