Thesauros Literature Philosophy De Clementia

De Clementia

De Clementia Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 1

6.3 Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.
6.4 Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
7.1 Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem ? Et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligant ?
7.2 Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme