Book 7
23.2
Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : " Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus : " Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;
23.3
saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
24.1
Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ?
24.2
" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.