Book 7
20.5
Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse ; quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid differt differt added by Gertz. ? Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.
21.1
Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam redditurus et, cum elusam diu pulsaret, fuit, qui diceret : " Quid perdis operam ? Sutor ille, quem quaeris, elatus, combustus est ; quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," 2 iocatus in Pythagoricum. At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ; deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait : " Ille tibi vivit ; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.