Thesauros Literature Philosophy De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 4

36.2 Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc tamen quantum est ? Si leve, coniveamus ; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur.
36.3 Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ; demens est, qui fidem praestat errori.
37.1 Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est ; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem : " Gratiam tibi referam, videre tantum mihi imperatorem meum contingat."

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme