Thesauros Literature Philosophy De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

38.1 Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.
38.2 Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere : ' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.
38.3 ' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices, qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius quam ibi cedere ? "
← Previous 35 / 35

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme