Thesauros Literature Philosophy De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 3

23.4 In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico non dico O, Préchac : condicio Hosius. servilis, sed vilis sed vilis added by Préchac. animi egregium factum fama sceleris emisse.
23.5 Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.
24.1 Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclutus Domitius ; imperavit medico eidemque servo suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret : " Quid cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit ? Mortem rogo armatus." Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit ; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius et : " Iube," inquit, " me adservari, dum ex eventu intellegis, an venenum patri tuo dederim." Vixit Domitius et servatus a Caesare est ; prior tamen illum servus servaverat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme