Book 2
31.3
Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.
31.4
Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.
31.5
" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !
32.1
" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
32.2
Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.