Thesauros Literature Philosophy De Beneficiis

De Beneficiis

De Beneficiis Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Book 2

24.1 Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, et qui meminit commonly added. eam refert.
24.2 Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :
24.3 " Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.
24.4 Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda : " Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ; " nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam potero ; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse."

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme